haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut
feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus
quod cum eis pepigit in Horeb
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos
vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra
Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae
illius
temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa
portentaque ingentia
et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos
videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem
adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita
vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate
consumpta sunt
panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut
sciretis quia ego sum Dominus Deus vester
et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon
et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos
et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et
Gad et dimidiae tribui Manasse
custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut
intellegatis universa quae facitis
vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes
vestri ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus
Israhel
liberi et uxores vestrae et advena qui tecum moratur in
castris exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant
aquas
ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando
quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum
ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut
locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac
et Iacob
nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta
confirmo
sed cunctis praesentibus et absentibus
vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti et
quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes
vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum
et lapidem argentum et aurum quae colebant
ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus
cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et
serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans
fel et amaritudinem
cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in
corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis
mei et adsumat ebria sitientem
et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius
fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia
maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen
eius sub caelo
et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel
iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis
continentur
dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps
et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae
illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus
sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non
seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis
Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in
ira et furore suo
et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic
quae est haec ira furoris eius inmensa
et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod
pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti
et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos
nesciebant et quibus non fuerant adtributi
idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut
induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine
scripta sunt
et eiecit eos de terra sua in ira et furore et
indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie
conprobatur
abscondita Domino Deo nostro quae manifesta sunt nobis et
filiis nostris usque in aeternum ut faciamus universa legis
huius